- CYANUS
- I.CYANUSColchidis fluv. qui iuxta Acam oppid. in Phasim influit. Plin. l. 6. c. 4. Vide Cyaneus.II.CYANUSfloris quoque nommen: apud Plin. l. 21. c. 8. In nomine et Cyani color: item helichryso: omnes autem hi flores non fuêre in usu, Alex. M. aetate. Quem πορφύρεαν, i. e. purpureum, vocat Meelager in Corona Epigr.Τοὺς δ᾿ ἅμ᾿ Α᾿λεξάνδροιο νέους ὅρπηκας ἐλαίης,Η῾δὲ Πολυκλείτου πορφυρέην κύανον.Iesuita vero Pomey sic facunde describit: Cuius hic flos coloris sit, tam Gallicum indicat nomen (Bluet) quam Latinum. Quam autem merito cognominetur Cyanus, oculorum esto iudicium; nihil certe cadere sub aspectum potest aeque cyaneum ac ipse est Cyani flos. Mole porro est tam exiguâ, ut vix excedat violam; tametsi caliculi celsitate spicae triticeae adaequet culmum. Mira est formae venustas; caeruleam dixeris stellam et foliolae denticulatim fimbriata scintillantes radios. Odor ei nullus, at coloris decor eximius. Et culturam si adhiberes, agresti plebeioque flosculo, haud dubium, quin evasurus esset dignus, qui hortenses inter, patritiosque flores censeretur. Vide eum, Descript. div.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.